Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 5: Versus 13

Usque ad legem,etc. Id est quia nec lex potuit auferre peccatum, sed auxit, sive naturalis, sive scripta: sed non imputabatur, id est ignorabatur: regnavit tamen usque ad Moysen, id est legem: quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre, quae regnat dum non sinit reatus peccati ad vitam aeternam venire, sed ad gehennam trahit. Hoc regnum sola gratia Christi destruxit etiam in antiquis: praeter quos in omnes regnavit: etiam in eos qui non sua propria voluntate peccaverunt, sicut Adam, sed originali vitio tenebantur ut pueri.
(* Traductions européennes)